Evangelium Secundum Joannem*

Caput 4: Versus 21

Mulier.In hoc loco Dominus jactantiam Samaritanorum reprimit, qui putabant se non minoris religionis fuisse quam Judaeos. Loquitur ergo in persona prophetarum et omnium qui in Christum credunt; unde ait:Vos adoratis Patrem quem nescitis,quia nullus adorat Patrem nisi Filium adoret, per quem ad notitiam Patris venitur, sed nos scimus Filium, et per Filium Patrem, unde sequitur:Quia salus ex Judaeis est,etc., id est. quia Christus, qui est salus, ex Judaeis est, non solum origine carnis, sed etiam ex eis orta est fides et primitiva Ecclesia.Crede mihi.Quia jam est in te vir qui potest credere et ideo crede:Quia nisi credideris non intelligesIsa. 7..Quando neque in monte.Ecce pariter mons vester et templum Judaeorum reprobabitur, sed in hoc estis impares, quod vos Samaritani adoratis quod nescitis, sed nos Judaei non omnes, sed electi adoramus quod scimus, quia nobis cognitio Dei testamentum; prophetia promissa: de nobis Christus, et hoc est,quia salus ex Judaeis est,sed quamvis ita simus differentes, tamen non praefero locum Judaeorum loco Samaritanorum, et hoc est.
(* Traductions européennes)